Carmina Latina a me scripta

Latin poems written by me; a dangerous vanity, no doubt, but love sometimes makes one do foolish things...

Click Here if you're looking for Salutatio a Sancto Nicholao, my translation of Clement Clarke Moore's "A visit from St. Nicholas".

Apologia pro Versibus Meis

Semper ero lector tantum? Numquamne reponam    (Juvenal Satirae I.1)
Versiculos crudo crassus carbone Latinos,
Litterulas resonans, sicut pater Ennius olim,
Aut vatum rhopalon reliquorum constituamus
Qui gelida imperio cecinerunt voce cadenti?
Rara Camena sui solet aevi excedere metas,
Propterea, liceat dictis condire receptis
Mi saturam lenem, qui Musam ducere conor;
Ut desint vires, tamen est laudanda voluntas.    (Ovid, Ep. ex Ponto III.4.79)
"Ast temptare nefas," dicunt, "scriptoribus artem
Indoctis priscam," qui ducunt Quintiliani
Discipulos quasi torta ferox per lustra lateret
Bestia, nobilior quondam, nunc fessa secutis
laesaque cretatis lapibus, dum carcere prompto
Aurea purpureum submittat linea collum.
Dein, dissecta modis, fit lingua cadaver inanis,
Atque sepulta jacet tandem sub codice oblito.
Quam noceam Flacco levi pioque Maroni
Grammatico qui sunt nimium sub verbere passi?
Sin caream ingenio pari cum corde procaci,
Quo magis aeternum det dictis diva leporem,    (Lucretius I.28)
Non adigam in primis aliud futile volumen
Ad cinerem de quo sublustrant carmina Maevi
Atque imitatorum, dum fax praeclarior ardet:
Tityrus et segetes Aeneiaque arma leguntur,    (Ov. Am. I.2.33)
Atque libris pergit monumentum stare perenne,    (Horace Carmina III.30.1)
Cum scandunt humiles peregrini Capitolinum;
Haud metuendus sum. Nere autem crispula vitem
Fila poetarum qui vana parte fruatur.
Ut ratione hospes doctus convivia ponat,
Vasibus auratis mensas pulchrosque tapetas
Instruit, et citharam dulcem resonare per aulas;
Sed famulus lances tamen esurientibus offert
Absque epulis, et sicca mero sunt pocula grato.
Sic scriptor qui textum adamat sed taedet amicos,
Crimine quo meruit donis ut solus egeret,    (Statius Silvae V.4.1-2)
Musa, tuis. Faveas operi, ne fine vagetur.
Certa tamen mihi pudenti sententia restat:
Siqua legendo nunc vitales mortua possit
Lingua facere artes et corda movere moderna.
Ergo res integra petit mox sollicitare
Me dubium, sicut tiro certamine campum
Naturo trepidat sumptas incertus ad umbras
Donec heus, frenante in equo dux pectora firmat
Cum bonus ad curas declaret verba fugandas
“Audendo magnus tegitur timor”; arma capessam    (Lucan IV.702)
Ense majora aeris: Stylum tabulamque papyri.
Hoc numeri maneat Danai defendere carmen;
Si taxer malus aut medius, satis est mihi, amice,
Te ridente meas vultu percurrere nugas.

Fletus Catul(l)i

Anno MMIII, Catuli, maniplus lusorum Basipilae qui per centum annos lauream numquam cepit, paene ad Seriem Mundi processit. Victoria percipienda, Catuli--quasi sub peste--modo specocissimo perdidit (hic explicatur). Hi versus, a carmine III Catulli inspirati, in mensibus qui calamitatem sunt secuti scribebantur. Si vocabula de basipila Catulisque scias, utere vinculis.

Lugete O superi basis pilaeque
Et quantum est hominum sublividorum!
Victi sunt Catuli--nefas putare!
Victi, quos pepulit maris maniplus,
sed tanto magis hostiae suorum.
Saeculum sine laurea minatur,
Semper pellitur exul urbe Bartman;
Nonne crimina iam luere cives
Et dedere capro satis sacrorum.
Atqui sunt patienda, amice, plura:
Iam vides hedera rubente agellum,
Quo recens tonuit tremenda turba,
Octobres tamen occupare ventos
Ut subsellia passeres profanent.
Cum spectent sibi tesseras inanes,
Flendo turgiduli rubent ocelli.
Sed vovere iterum potest fidelis:
"Expectate novella postero anno!"

De Stadio Ianqueo

Ego familiaque mea paramus ut hac aestate ad urbem Novum Eboracem visamus. Si tesseras acquirere possumus, ludum ad Ianqueo Stadium videbimus, quod post annum deponetur. Sententia habita, musa ad scribendos versos in re, paucos malosque, me inspiravit, in modo meliorum multo carminum Horatii.

Cedet mox Stadium, laureolis situs
Atque heroe domus condita nobili.
  Scamnis undique caespes
    Cinctus caeruleis viret

Aestatis Pueris, qui celeres pilas
Apprensant manicis et supericere
  Clavis macerias hinc
    Altas fraxineis petunt.

Sic perlapsa dies cum tacita fide
Iam contendit Equus Ferreus ordinem
  Praecisam et volitavit
    Circum quadra DiMaggio.

Priscis in tabulis vivere longius
Umbrae continuent, cum numeri novo
  Depingantur hiatu
    Venturis posito viris.

Carmen de Autumno

Scriptum in mense Septembri, anno MVIII, carae uxori meae, quae pulchra sicut erat in die nuptiae nostrae remanet.

Labitur ignifero frigescens culmine Phoebus
   Falcibus ut lassis luminet alba soror.
Bracchia, quae ventis horrebant levia vernis,
   Languescunt malis undique crassa suis.
Dum paritat turdus silvas concedere caelebs
   Coccina avis rutilam cantat amore parem.
Erremus, mea vita, solum--quocumque coactis
   Nos manibus trames frondeus ire regit.
Caesaries Aquilone foras tua panditur acri
   Numine quam mitis noscit arista bono.
Inter se cupidi iuvenes per prata petessant;
   Tam calidis facibus cara favilla venit.
Gaudia permittit tantum subtilia mundus
   Inconstans venia; quaerere plura nefas.
Nunc tamen umbra colosque iuvent, dum terra nitescet
   Pigra gelus coriis aggeribusque nivum.

Stultus Eram

Scriptum in mense Julii, anno MIX

Stulus eram, qui deliciis per iurgia dixi,
   "Nova suum vexat Lesbia mente virum!”
“Si me rite ream monstrares,” illa regessit,
   "Nonne dares cordi carmina blanda meo.”